Memorialis libellus Pseudoli
Exporgi meliust lumbos atque exsurgier: Pseudoli longa fabula in scaenam venit
Fabula significat antea PCI factum esse PDS, deinde PDS factum esse DS, DS factum esse PD et nunc denique PD redisse DC ...
Veltroni post meridiem confirmavit suas eiurationes, praebitas multo mane, cum duces Factionis Popularis (PD) disputarent de calamitate ad comitia pertinenti quae accepta est Sardinia.
Fabula significat ne Veltroni quidem istam factionem concoxisse ...

Silvius-Silvan, in primis insignis magus. Fluctibus mentis malum bonum, lutum aurum, metum fiduciam facit. Exportat America imperium populare cum usura. Prestigiatores atque scurras Italia exportat, sine pretio: tenete illum!!